Actus Apostolorum*

Caput 15: 39

facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum
(* Traductions européennes)

Glose

Dissensio.Non in hoc delinquebant, quia non omnis commotio est peccatum, sed irrationabilis, et quae juste non fit.Assumpto Marco.Hic erat affinitatis vinculo conjunctus Barnabae, unde et leguntur fuisse consobrini. Barnabas a Paulo dimissus, patriam insulam repetiit, et nihilominus opus Evangelii sibi injunctum exercuit.